- CURTIS et CURS
- CURTIS, et CURSapud mediastinos scriptores, idem quod Cortis et Cors; palatium, aula Principum, Nobilium, etc. A graeco Κύρτις, fiscella, qualus, cavea, ad asservandas aves. Cui simile Latin. Cors vel Cohors. Unde Martialis, l. 7. Epigr. 30. v. 1.Raucae cortis aves.Et Ovid. l. 4. Fast. v. 704.Absluler at multas illa cohortis aves.Dein Cortem dicebant, quod in domo rustica locô atrii fuit; etiam spatium intra maceriam: Hortum quoque, et casam: Villam postea, ubi habitaculum alicuius Nobils: tandem Aulam, Palatium et familiam Principis: Vide Iornand. de rebus Get. c. 34. Asser. Menevens. de gestis Alfredi, Henr. Spelmann. Glossar. Archaeol. et supra in voce Cors.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.